monumenta.ch > Plinius > sectio 178

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 178
{CV} tertio folia sunt ocimi, minime diligenter demonstrando remedia, non venena, tractantibus, quippe insaniam facit parvo quoque suco. quamquam et Graeci auctores in iocum vertere. drachmae enim pondere lusum furoris gigni dixerunt, species vanas imaginesque conspicuas obversari demonstrantes; quidquid vero adiciatur ponderi, repraesentari mortem.